- MULI
- MULIinsititii nempeilli, qui hominum operâ procreantur, asinô equae admissô, quando et ubi primum coeperint, incertum. Id vero liquet, illorum iam in antiquissimis Graecorum Fabulis fieri mentionem. Sic Homeri Il. α. v. 50. pestis ab Apolline immissa,Οὐρῆας μὲν πρῶτον ἐπῴχετο καὶ κύνας ἀργούς.Graecorum primum invasit mulosque canesque.Et apud eund. muli vehunt Priami currum, Il. ω et Nausicaae Od. ξ. et ad Patrocli pyram materiam convehunt, Il. ψ. Ut de Iphito taceam, qui cum Tiryntha venisset, equas abactas duodecim quaerens, quibus lactentes suberant muli totidem, ab Hercule est interemptus, Od. ο. Apud Hebraeos, (quibus uti quidem, non vero generationi eorum incumbere, permissum) circa Davidis demum tempora Mulorum meminêre sacri Scriptores. Ipse primum Psalmo 32. v. 9. et 1. Regum c. 1. v. 33. ubi Salomonem iubet, ut in Regem inauguretur, mulae Regiae insidentem ad gihonem deduci. Sed et reliqui Davidis filii mulis vehuntur, 2. Sam. c. 13. v. 29. Et mulo insidebat Absolon, cum haesit inter arborum ramos, 2. Sam. c. 18. v. 9. Et inter coetera donaria, Muli quotannis Salomoni offerebantur. 1. Regum. c. 10. v. 25. Mulis denique plebeii cibos Davidi afferunt, 1. Paral. c. 12. v. 40., Nempe, praeter mulos, qui equitabantur, uti mox latius videbimus, quales muli Davidis ac filiorum, alii fuere ἀχθοφόροι, seu sagmarii. ut loc. cit. alii item ξευγῖται seu curules. Unde LXX. Esaiae c. 66. v. 20. Ε᾿ν λαμπήναις ἡμιόνων in rhedis mularum, pro, quod in Hebraeo est, in rhedis et in mulis; tamquam hic agnoscentes figuram ἓν δια δυοῖν, ut in his Pindari, Pythiâ quartâ,——— Α᾿νὰ δ᾿ ἡμιόνοιςΕεςτᾷ τ᾿ ἀπήνᾳ, προτροπάδαν ΠελίαςΙ῞κετο σπεύδων —–————— Mulis autem.Et Plitâ rhedâ, alacriter PeliasVenit properans;I. e. rhadâ mulari. Cuiusmodi rhedae vel bigae erant, 2. Regum c. 5. v. 17. vel trigae, ut in Ionathane Exod. c. 14. v. 7. vel quadrigae, hebraeis voce hybrida Tetramulim dictae; quibus volunt Deum vectum esse, cum descenderet legem daturus in monte Sinai. Imo et ἀροτ´ηρες, aratores Muli: quod arationis genus reliquis anteponit Homer. Il. κ. ex prosesso tamen singulari opusculo reprehendit Arietha Hispanus, bubulam reliquis praeferens, Delrius ad Hippolyt. Senecae v. 536. Vide quoque supra ubi de Aratro. Ut ad Mulos equitationi idoneos redeam, uti praestantissimos esse supra diximus, qui ex equa et asino generantur, quique ex parvis auribus cognoscuntur; ita tales Persarum Regis angari equitâsse dicuntur, Estherae c. 8. v. 10. Α῎γαν enim δρομικοὺς, ad cursum praestantissimos esse, Aelian ait. Itaque in Olympicis non equis inodo, sed et mulis certabatur. Pollux, Α᾿γὼν δέ τις ἡμιόνων ἥγετο πάλαι εν Ο᾿λυμπία, καὶ τὺ μὲν τῶ νωτέων ἡμιόνων ἀγώνισμα ἐκαλεῖτο κάλπη, τὸ δε τῶ ζυγίων ἀπήνητος, Olim certamen quoddam mulorum Olympiae celebrabatur: et dorsuariorum mulorum certamen calpe, iugalium vero rhedarium (seu curule) vocabatur. Quod certamen licet neget Pausan. esse τῷ ἀνευρήματι ἀρχαῖον, inventione priscum, tamen meminêre eius vetustissimi Scriptores, Simonides, Pindarus, Aristoteles, locis cit. Heraclides: Et Anaxilas Rheginus, Psaumis Camarinaeus, Agesias Syracusanus, atque alii mulis vicêre. Quin et inter animalia publico cursui destinata, Romani mulos habuerunt: Atque Episeopis, ad Concilium Nicenum delegatis permisit Constantinus δημοσίοις ὀρεῦσι καὶ ἵπποις κρήσαςθαι, publicis mulis et equis uti, ut auctor est Theodoretus Histor. l. 1. c. 16. etc. Vide iterum Bochart. l. 2. Hieroz. c. 19. ubi de Mulorum origine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.